|
Cineres utique disperguntur ut si, morte jam annuntiata, quisque posset
intueri corpus propagari et in universo sorberi.
Nihil aliud exemplum fere probamus quam id quod in speculum videmus. Sed
si aliud speculum iterum propaget, vertigine corripimur. Hominem enim
putamus uno corporali integumento finitum esse. Si hoc figurativum limen
transgrediamur, videamus terribiles mentis accessus atque omnia quae fieri
possint.
Universalis implexus ita praecipuum spatium est in quo corpus, quod tandem virtuale fiat, sine periculis dividi et omnibus rebus interesse possit. Tum manet tantum
substantia, id est princeps qui primum impulsum faciat.
Theodoricus Ehrmannus in virtualibus rebus mersus est congruentibus eis
quibus usus est ab anno 1983. Quae res, nullis inclusae juribus, adducebant
ut ille sine fine definiret in finibus naturae rerum.
Rationem qua ei qui non idonei in tutela traditi sunt posuit vitae principium
; itaque societatis institutis disjunxit atque a mundo afuit, id quod
accendebat intimum, corpus et animum.
Cum magistratibus permitteret ut curarent ea quae regerent partem vitae
quae subjecta juribus est, altera pars, obscura, necesse eis evadebat.
Ita T. E. notabat ancipite natura in qua alternus motus erat, finem spatii
quod par gravem coercitionem libertatem obtinebat. Nam inquisitionem et
vestigationem E.T. faciebat in extrema societate, itineribus ad omnia
sacra mixtis.
Obscurae viae in ipso corpore reperiuntur, omnibus viribus secretam vestigationem
assumit, pericula suscipiendo quae motus in animo ei excitant et emergendo
in juribus immensa sacra.
Ita omnino liberam vitam scienter agebat et per multa pericula et difficultates
urgente disciplina viam ingreditur in qua jus dissolvitur, immodica assiduitate.
Iter, quod est initiatio, corpus probat cum, quia certamen et resistantia
perpetuae sunt, omnes motus necessarie se producant in juribus. In hoc
ergo spatio non definito, E.T. acturus est sapientiam.
Animatae imagines atque vindiciae sunt pro testibus et prout in re imprimitur
corpus, reciproce duplicant unicum oculum. In fissura apparet momentum
ubi animo non possit regredi.
Animus, ultra alienationem mentis, explorat naturam quae dissolui non
potest.
E.T. itineri adjungit figurativas imagines, magnum legum librum et Litteras
Divinas. Cum neget Deum et dominum aliquem, sed semper quaerendo quomodo
res interpretetur, corpus, mentem probatur in dolore et derelictione.
Cum tegumentum deserat ac dissolvatur, omni modo reperit naturam. Atque variis imaginibus et plurimis rebus destruit ac construit. Nam molitur res quae quasi effici non possint. Cum quaerat quomodo homines
positi sint adversus leges, percontationes, circulos negotiatorum, publicorum virorum et religiosorum, ostendit quid queat esse et quales implexus possint ei dare veram
libertatem ad mundum cogitandum.
In anno 1980 E.T. suis juribus factus est ; id tempus felix dicitur, in
quo saepe homines prosiliunt in societatis vincula. Tamen in illo tempore
arduum videbatur ut uteretur deverticulis. In hoc extremum saeculum homines
curant exitium suum, agitantes animo ut utopias conficiant et praegredientes
damnent.
Invenire spei causam est certaminis quod non fieri possit.
Tum E.T. constituit se aufugere. Tamen, cum eligat fieri ut is qui rescindatur
in officina juridica, nullo modo se eripit e jure.
Immo vero, semper versatur sub juris oculis. Libertas sua est nunc restricta
in minimi spatio in quo ea possit agere.
Ut Caïn in sepulcro in Dei conspectus erat, ita semper in vita progreditur,
sibi conscius culparum, id quod facit magnitudine ejus, quia homo est.
Attentius custoditus, percontatur doctrinam, cum contra legibus facta
produceret. .Tum nobis narrare postest eas res gestas absurdas, quae semper
significant fragilitatem primae percontationis.
Haec conditio necesse est tragica. Quod putamus nos esse locum in quo
rebus utimur agit multam honestatem et per violentiam versitur hoc aetatis
tempus in quo rebus vitae E.T. initiavit.
Si autem juris decorisque confinia perstringantur, sola terribilisque
vastitas sit. Sed E.T. dissolutionem agit in civitate cum animi vi et
religione ejus qui crucem ferat.
Solus dolor ei potest efferre res gestas : itaque illa adest in tota ejus
vita.
Haec enim inspirat quemdam religionem in itinere ejus et redemptionis
pretium constituit. Dissipatio quae potestatem ac vim inter res juridicales
accipit, est partionis corporalis. Hujus itineris modus necesse est christianus
: dolor enim, peccatus, disciplina, omnesque religionis participes passim
adsunt secundum iter quod semper refertur ad Cruxis stationes inter damnationem
et exstasem.
Quotidie E.T. in eum locum adducitur ut non solum rationes reddat sed
etiam comprobet vitam posse concipi extra leges et intra religionem.
Justitia semper servante, errore dilabitur et dissipatur vita superandi
causa. Perficit ut evadat, non se ipse, sed exemplum sui quod auctoritatem
exercet et tale quale omnes leges definiunt.
Jam in quotidianis rebus altius agit sicut universalis implexus, ubi persona non definita nisi in speculo rerum faciendorum.
Autem, in omni civitate, leges variant quia res gestae, cultus et res
publicae differunt. Cum vitam peragraret servando praecepta tam varia,
nihil aliud facere poterat nisi se definire regulis et judiciis solidioribus.
Ut ipse notat, Implexux Universalis est imago Dei et aetherum forum.
Quo institutiones severiores praeceptaque duriora sunt, eo sperare potest
evadere. Sed anima ejus sola evadit.
Corpus autem ferendum est usque ad termina quibus discernitur. Sed ut
persona legali sic corpore utitur : ita committit totam solutionem ut
fiat locus in quo transeat. Potuisset vitam agere in intimo sed praeponit
maximam nudationem particepsque fit in complexibus qui, qui clandestini
sunt, videntur " terrae incognitae".
Mutationibus, corporum sexorumque societate, confestim secretis itineribus
utitur quae initiationum sunt.
Quorum leges claras faciunt res gestas. Et in claritate amissa, rursus
invenit cognitionem dissolutionis qua vitam suam aedificat. Personna legali
aperta, egesta, corpore amisso in multitudine, sola manebat Dei imago
qua responderet primordialibus quibusquam et petefacere quod est verum.
In hac re etiam, ratione inquirit atque se vertit ad omnes religiosas
congregationes aut ordines quoque loco intrat et compenetrat, ab altera
ripa usque ad alteram, ab nocte usque ad lumen. Religionis et societatis
contextus quem visit residet tam in eo qui se condit quam in eo qui se
ostendit in pompis in ipso lumine.
Omnibus primam quaestionem monet : quomodo is qui non idoneus est fit
particeps animorum communionis ?
Si vero animus et intactum corpus esst, valde esset Theodorici Ehrmanni
animus, per omnes partes trajectus ab magna juris lacuna. Vorago in qua
abducerentur, mixta, bonum et malum, et dolor quae evenit veritatem ejus
faceret : "Cogito ergo sum, doleo ergo sum".
Chaos, scilicet, est omnium rerum principium et, quasi in perturbatione,
E.T. credit stigmata sibi esse. Itaque crux ei est figurativa imago quae
decet. Corpus oblatum in remissionem culparum sacrificatum, per dolorem
retinuit in iter quod solum probatur in abolitione sui.
E.T. semper exercet notioni de pleno atque viduo, cumulando, accumulando
et multiplicando imagines. Disjectus, nihil potest aliud nisi locum dare
potest huic rei quae definiri non potest, id est animae.
Cum Universali Implexu, invenit justum motum similem vitae suae. Locus terrestris dirrumpitur, jus deperditur, res ubique praesentes esse possunt et implexus proponit
novam societatis constitutionem.
Haec est nova utopia quae credamus mundum posse mutari aut certe commentum
esse.
Ille est in numero eorum qui initiati sint et celerius quam alii comprehendit
auctoritatem illius novi spatii.
In anno 1999, in saeculi fine, potest relinquere tutellam ut revertatur
ad civilia instituta cum haec dissolvuntur.
Universus Implexus rursus definit homines singulos et officia auctoris inter plurimas res cognitas semper mutabiles. E.T. est peritus jurum auctorum, quod est gravissimum.In
virtuali mundo, animus optime obsistat.
| |